monumenta.ch > Hieronymus > Lucas, 9 > Genesis, 28 > sectio 34 > sectio 6 > Regum I, 17 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 36, 8
Nam Sabelliani dicti sunt quidam haeretici, qui vocantur et Patripassiani, qui dicunt ipsum Patrem passum fuisse. Noli tu, catholice: si enim fueris patripassianus, non eris sanus. Ergo intellige missionem Filii nominatam incarnationem Filii: Patrem autem incarnatum esse non credas, sed a Filio incarnato Patrem recessisse non credas Ille carnem portabat, ille cum Filio erat. Si in coelo Pater, in terra Filius; quomodo Pater cum Filio erat? Quia et Pater et Filius ubique erant: non enim in coelo sic est Deus, ut non sit in terra. Audi illum qui volebat fugere iudicium Dei, et non inveniebat qua: Quo abibo, inquit, a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es. De terra erat quaestio; audi quid sequitur: Si descendero ad infernum, ades . Si ergo et in inferno dicitur quod adsit, quid rerum remanet ubi non sit? Vox enim Dei est apud prophetam, Coelum et terram ego impleo . Ubique ergo est, qui nullo clauditur loco. Noli ab illo averti, et tecum est. Si vis ad eum pervenire, noli piger esse amare: non enim pedibus, sed affectibus curris. Uno loco mancus venis, si credis et diligis. Ergo ubique est: si ubique est, quomodo cum Filio non est? Itane cum Filio non est, qui, si credis, et tecum est?